- CAPUT Lupinum
- CAPUT Lupinumin LL. Edw. Confesloris, c. 7. Sirepertus fuerit et retineri possit, vivus Regi reddatur, vel caput eius, si se defenderit. Lupinum einim gerit caput. Et haec est lex communis et generalis de omnibus Utlagatu; gerere dicebatur omnis utlagatus, i. e. extra Legis protectionem positus, bannitus, qui videl. ob contumaciam in non comparendo, cum in ius vocaretur, capitaliter convictus adeoque capite diminutus est, facultate cuiliber concesâ, caput eus, ac si lupinum esset, amputandi, si in provinciam rediret: Anglice Wulfesheofod. Quod nomen ad Henrici IV. tempora in Foro Anglico duravit. Nempe talem non solum cuique tum occidere licebat, sed et ob mortem eius laus saltem, si non praemium, interfectori debebatun. Sic enim antiquitus mos se habuit in Anglia circa lupos, uti postea aliquandiu circa vulpes etiam, catos silvestres, mustelas, etc. Vide Guil. Malmesburiensem de Regibus Angliae, l. 2. c. 8. et plura hanc in rem apud. Io. Seldenum de Synedriis Veter. Hebraeorum l. 2. c. 14. §. 4. et infrâ, voce Lupus, item Utlagati. Apud Procopium vero de Bello Gothico, l. 3. Λυκοκρανίται occurrunt quidam Pisidiae populi, sic dicti, non quôd Capita haberent lupina, sed quod regionis, quam incolebant, mons, Λύκου κράνα appellaretur: qua de re vide suô locô.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.